Credidimus Caritati 私たちは天主の愛を信じた

私は御身を信じ礼拝し希望し御身を愛します!御身を信ぜぬ人々礼拝せず希望せず愛さぬ人々のために赦しを求めます(天使の祈)

「現代世界憲章」第二部 若干の緊急課題 第3章 経済・社会生活 第1節 経済的発展の羅和対訳

2019年12月03日 | 第二バチカン公会議

アヴェ・マリア・インマクラータ!

愛する兄弟姉妹の皆様、
第2バチカン公会議公文書の「現代世界憲章」の「第二部 若干の緊急課題 第3章 経済・社会生活 第1節 経済的発展」の原文を対訳でご紹介します。

Caput III 第3章
DE VITA OECONOMICA-SOCIALI 経済・社会生活
63. De quibusdam vitae oeconomicae aspectibus. 63(経済生活のある面)
Etiam in vita oeconomica-sociali personae humanae dignitas eiusque integra vocatio, totiusque societatis bonum, honoranda atque promovenda sunt. Homo enim totius vitae oeconomicae-socialis auctor, centrum et finis est.  経済・社会生活においても、人間の尊厳とその全き召命、全社会の善が尊敬され促進されなければならない。人間は全経済社会生活の作者、中心、目的だからである。
Oeconomia hodierna, non secus atque aliae vitae socialis provinciae, crescenti super naturam hominis dominatione notatur, densioribus impensioribusque relationibus atque mutua dependentia, inter cives, coetus et populos, necnon frequentiori politicae potestatis interventione. Insimul progressus in rationibus producendi atque in bonis ac servitiis commutandis, oeconomiam aptum effecerunt instrumentum, quo adauctis familiae humanae necessitatibus melius provideri possit.  現代の経済は社会生活の分野と同様に、自然に対する人間の支配の増大、各市民・各集団・各国家の間の関連と相互依存の多角化と強化、政治権力のひんぱんな介入によって特徴づけられている。同時に、生産方式と商品および奉仕交流の進歩によって、経済は人類家族の増大した必要によりよく奉仕することができる適切な道具となった。
Non desunt tamen rationes inquietudinis. Homines non pauci, praesertim in regionibus oeconomice progressis, re oeconomica quasi regi videntur, ita ut fere tota eorum vita personalis ac socialis spiritu quodam oeconomistico imbuatur, tam in nationibus quae oeconomiae collectivisticae favent quam in aliis. Eo temporis momento quo vitae oeconomicae incrementum, dummodo rationabiliter humaniterque dirigatur atque coordinetur, inaequalitates sociales mitigare posset, saepe saepius in earum exasperationem, vel etiam alic-ubi in regressum condicionis socialis debilium et in despectum pauperum vertitur. Dum rebus omnino necessariis ingens multitudo adhuc caret, aliqui, etiam in regionibus minus progressis, opulenter vivunt vel bona dissipant. Luxus et miseria simul exsistunt. Dum pauci maxima deliberandi potestate fruuntur, multi omni paene possibilitate carent propria initiativa ac responsabilitate agendi, saepe etiam in condicionibus vitae et laboris persona humana indignis versantes.  しかし、不安の原因がないわけではない。少なからざる人々が、特に経済的に発展した地域において、経済によって支配されているように見え、かれらの個人ならびに社会生活の大部分は、一種の経済万能主義に染まっており、それは集団経済の国においても同様である。経済生活の発展が理性的に人間らしく指導され調整されるならば、社会的不平等を緩和することができる時代にあるにもかかわらず、しばしばそれを激化させ、ある地域においては弱者の社会条件の退歩や貧者に対する軽蔑さえ生み出している。無数の大衆が今もなお生活必需品さえ持たないのに、ある人々は、低開発地域においてさえ、豪勢な浪費生活をしている。ぜいたくと貧困とが同時に存在する。少数の人間が絶大な決定権を握り、多数の人間は自分の発意と責任において行動する可能性さえ持たず、しばしば人間にふさわしくない生活と労働条件の中に置かれている。
Similes aequilibrii oeconomici socialisque defectus inter agriculturam, industriam ac servitia, sicut etiam inter diversas regiones unius eiusdemque nationis advertuntur. Inter nationes oeconomice magis progressas aliasque nationes gravior in dies oppositio fit, quae ipsam pacem mundi in discrimen vocare potest.  農業、工業、サービス部門の間にも、同一国家内の各地方の間にも、経済的・社会的均衡の同様な欠如が見られる。経済的先進国とその他の国との間には、世界の平和を危機におとしいれることができる対立が日増しに深まっている。
Has disparitates coaevi nostri conscientia in dies vividiore persentiunt, cum eis persuasissimum sit, ampliores technicas et oeconomicas facultates, quibus mundus hodiernus gaudet, hunc infaustum statum rerum corrigere posse atque debere. Inde autem reformationes multae in vita oeconomica-sociali atque mentis et habitudinis conversio ab omnibus requiruntur. Ad hoc Ecclesia iustitiae et aequitatis principia, tam pro vita individuali et sociali, quam pro vita internationali, a recta ratione postulata, in decursu saeculorum sub luce Evangelii exaravit atque his praesertim ultimis temporibus protulit. Sacrum Concilium haec principia secundum adiuncta huius aetatis roborare orientationesque quasdam proferre intendit, exigentias progressionis oeconomicae imprimis respiciens (139).  現代人はこれらの差別を日増しに強く意識し始めている。それというのも現代の新技術と経済力によって、このような不幸な状態を改めることができるし、また改めなければならない、と確信しているからである。そのためには、経済社会生活において多くの改革およびすべての人の考え方と態度の改革が要求される。このために教会は、正しい理性から要求される、個人・社会・国際生活に関する正義と平等の原則を諸世紀の流れを通して福音の光のもとに明らかにしてきたが、特に近年、それを広く述べるに至って。公会議は経済発展による要請を考慮しながら、上述の原則を現代の事情に照らして強化し、若干の方向づけを行うことを望むのである。
Sectio I: De progressione oeconomica 第1節 経済的発展
64. De progressione oeconomica in hominis servitium. 64(人間に奉仕する経済的発展)
Hodie, magis quam antea, ut augmento populi consulatur et crescentibus generis humani optatis satisfiat, incrementum productionis bonorum agriculturae et industriae necnon praestationis servitiorum iure intenditur. Ideo favendum est progressui technico, spiritui innovationis, studio inceptuum creandorum atque ampliandorum, methodis productionis aptandis, ac strenuis quorumcumque productionem exercentium conatibus: omnibus nempe elementis quae huic progressioni inserviunt. Huius autem productionis finalitas fundamentalis non est merum productorum incrementum, neque lucrum vel dominatus, sed hominis servitium, hominis quidem integri, attento ordine materialium eius necessitatum atque eius vitae intellectualis, moralis, spiritualis ac religiosae exigentiarum, hominis, dicimus, cuiuscumque, et cuiuscumque hominum coetus, cuiusvis stirpis vel mundi regionis. Itaque navitas oeconomica, secundum methodos et leges proprias, intra fines ordinis moralis (140) exercenda est ita ut Dei de homine consilium adimpleatur (141).  以前にもまして今日では、人口の増加に備え、人類の増大する期待に答えるために、農業および工業生産の増加とサービス部門の工場を計ることは当然である。したがって、技術の進歩、改革の精神、企業の創設と拡張、生産方法の適応、生産に携わる全従業員の熱心な努力、一言でいえば発展に役だつあらゆる要素を促進すべきである。このような生産の基本的目的は、単なる生産物の増加ではなく、利益でも権力でもなく、人間に対する奉仕である。すなわち、物質的必要と知的・道徳的・霊的・宗教的生活の要請を考慮したうえでの人間全体に対する奉仕であり、人種や地域の差別なしに、すべての人間、すべての団体に対する奉仕である。したがって独自の方法と法則に従う経済活動は、倫理秩序の限界内において行われなければならない。そうしてこそ人間についての神の計画が実現される。
65. De progressione oeconomica sub consilio hominis. 65(経済の発展に対する人間の統制)
Progressio oeconomica sub hominis consilio manere debet; nec soli arbitrio paucorum hominum aut coetuum nimia potentia oeconomica pollentium, nec solius communitatis politicae, nec quarundam potentiorum nationum remittenda est. Oportet e contra ut, in quocumque gradu, homines quam plurimi atque, ubi de relationibus internationalibus agitur, omnes nationes in ea dirigenda activas partes habeant. Pariter opus est ut opera spontanea singulorum hominum liberorumque coetuum cum auctoritatum publicarum conatibus coordinentur atque apte et cohaerenter componantur.  経済発展は人間の統制のもとに置かれなければならない。それを少数の人間や巨大な経済力を持つ団体の自由にさせたり、政治共同体だけや若干の強国の自由に任せてはならない。そうではなく、あらゆる水準においては、できるだけ多くの人が、そして国際関係においては、すべての国家が、経済発展の方向づけに積極適役割りを持つべきである。同時に個人ならびに自由団体の自発的な活動と公権の企画との間の適切な調整を計るべきである。
Incrementum nec soli cursui quasi mechanico activitatis oeconomicae singulorum nec soli potestati auctoritatis publicae relinquendum est. Quare erroris arguendae sunt, tam doctrinae quae specie falsae libertatis reformationibus necessariis obstant, quam illae quae iura fundamentalia personarum singularum et coetuum organizationi productionis collectivae postponunt (142).  経済の発展を各個人の経済活動の機械的なりゆきや公権のみに任せておくべきではない。したがって、自由の仮面のもとに必要な改革に反対する理論も、生産の集団組織を個人と団体の基本的権利に優先させる理論も、ともに誤りとして告発しなければならない。
Meminerint ceterum cives suum esse ius et officium, etiam a potestate civili agnoscendum, ad verum propriae communitatis progressum pro sua possibilitate conferre. Praesertim in regionibus oeconomice minus progressis, ubi omnes opes urgenter adhibendae sunt, bonum commune graviter in discrimen vocant qui opes suas infructuosas retinent vel - salvo iure personali migrationis - communitatem suam subsidiis sive materialibus sive spiritualibus privant quibus illa eget.  いずれにせよ国民は、自分の所属する共同体の真の発展のためにできる限り寄与すべき権利と義務を持つことを記憶すべきであり、国家もそれを認めるべきである。特に、あらゆる資源を早急に活用しなければならない低開発地域においては、自分の所有する資源を利用せずに放置しておく者や、自分が属する共同体が必要とする物質的・精神的援助を拒否する者は、共通善を重大な危険にされすものである。ただし、この場合、個人の移住権は例外である。
66. De ingentibus differentiis oeconomicis-socialibus removendis. 66(顕著な経済的・社会的格差の排除)
Ut exigentiis iustitiae et aequitatis satisfiat, strenue enitendum est ut, servatis iuribus personarum atque propria indole cuiusque populi, ingentes quae nunc sunt et saepe crescunt inaequalitates oeconomicae cum discriminatione individuali et sociali coniunctae, quam citius removeantur. Pariter, in pluribus regionibus, attentis peculiaribus agriculturae difficultatibus sive in gignendis sive in vendendis bonis, adiuvandi sunt ruricolae cum ad productionem augendam et vendendam, tum ad necessarias evolutiones ac innovationes inducendas, tum ad aequum redditum consequendum, ne, ut saepius accidit, in condicione civium inferioris ordinis maneant. Ipsi autem agricolae, praesertim iuvenes, sese sollerter applicent ad suam peritiam professionalem perficiendam, sine qua progressio agriculturae dari nequit (143).  個人の権利と各民族の特質を尊重したうえで、正義と平等の要請に応じるために、個人的ならびに社会的差別待遇と結ばれ、増大してゆく現代のはなはだしい経済的不均衡は、できる限り早く除去するよう懸命に努力しなければならない。同様に多くの地域においては、農業が生産と販売の面で遭遇している特殊の困難を考慮に入れ、生産の増加と販売の促進、必要な改良と刷新の導入によって、公正な収入を得ることができるように農民を援助すべきである。そうしなければ、しばしば、農民は、下等の国民であるかのような状態にとどまるであろう。一方、農民自身、特に青年、専門の知識・技術を向上させるように努力しなければならない。それなしに農業の発展はありえない。
Iustitia et aequitas item requirunt ut mobilitas, quae in progredientibus rebus oeconomicis necessaria est, ita ordinetur, ne vita hominum singulorum eorumque familiarum incerta et praecaria fiat. Erga opifices vero, qui ex alia natione vel regione oriundi, ad promotionem oeconomicam populi vel provinciae labore suo conferunt, quaevis discriminatio quoad condiciones remunerationis vel laboris sedulo vitanda est. Insuper universi, imprimis publicae potestates, illos non simpliciter veluti mera productionis instrumenta sed ut personas habere debent, eosque adiuvare ut familiam suam apud se arcessere et decentem habitationem sibi providere possint, atque eorum insertioni in vitam socialem populi vel regionis recipientis favere. Attamen, quantum fieri potest, in propriis regionibus fontes laboris creentur.  同じく正義と平等は、発展する経済に必要な可動性の調整によって、個人とその家族の生活が不安定・不確実にならないようにしなければならない。国家または地域の経済開発に協力寄与している外人労働者または地方出身の労働者に対して、給与あるいは労働条件上のいかなる差別も細心の注意をもってさけなければならない。なお、だれもが、そして特に公権は、かれらを単なる生産の手段としてではなく人格として扱い、かれらが家族を呼び寄せ、適当な住宅に住むことができるように援助し、現地の国または地域の社会生活にとけ込むように助けなければならない。しかし、できるかぎり自分の出身地で仕事を作り出してゆくできである。
In rebus oeconomicis hodie mutationi obnoxiis uti in novis societatis industrialis formis in quibus e.g. automatio progreditur, curandum est ut labor sufficiens et unicuique conveniens simul ac possibilitas congruae formationis technicae et professionalis praebeatur, et in tuto collocentur victus atque dignitas humana eorum praesertim qui ob morbum vel aetatem gravioribus laborant difficultatibus.  たとえば、オートメーションの進歩に見られるような新形態の工業界と同様に、過渡期にある現在の経済界においては、各人に適当で十分な仕事と適切な技術的・職業訓練の可能性を提供するようにしなければならない。また、特に病気や年齢のために特別困難な状況にある人々の生計の手段と人間としての尊厳を確保しなければならない。

(139) Cf. PIUS XII, Nuntius 23 martii 1952: AAS 44 (1952), p. 273; IOANNES XXIII, Allocutio ad A.C.L.I., 1 maii 1959: AAS 51 (1959), p. 358.
(140) Cf. PIUS XI, Litt. Encycl. Quadragesimo anno: AAS 23 (1931), p. 190 ss.; PIUS XII, Nuntius, 23 martii 1952: AAS 44 (1952), p. 276 ss.; IOANNES XXIII, Litt. Encycl. Mater et Magistra: AAS 53 (1961), p. 450; CONC. VAT. II, Decretum de instrum. communic. socialis, Inter mirifica, cap. I, n. 6: AAS 56 (1964), p. 147.
(141) Cf. Mt. 16, 26; Lc. 16, 1-31; Col. 3, 17.
(142) Cf. LEO XIII, Litt. Encycl. Libertas praestantissimum, 20 iunii 1888: ASS 20 (1887-88), pp. 597 ss.; PIUS XI, Litt. Encycl. Quadragesimo anno: AAS 23 (1931), p. 191 ss.; ID., Divini Redemptoris: AAS 29 (1937), p. 65 ss.; PIUS XII, Nuntius natalicius 1941: AAS 34 (1942), p. 10 ss.; IOANNES XXIII, Litt. Encycl. Mater et Magistra: AAS 53 (1961), pp. 401-464.
(143) Quoad problema agriculturae cf. praesertim IOANNES XXIII, Litt. Encycl. Mater et Magistra: AAS 53 (1961), p. 341 ss.


コメント   この記事についてブログを書く
« 「現代世界憲章」Gaudium et ... | トップ | 「現代世界憲章」第二部 若... »
最近の画像もっと見る

コメントを投稿

ブログ作成者から承認されるまでコメントは反映されません。