Credidimus Caritati 私たちは天主の愛を信じた

私は御身を信じ礼拝し希望し御身を愛します!御身を信ぜぬ人々礼拝せず希望せず愛さぬ人々のために赦しを求めます(天使の祈)

「現代世界憲章」第二部 若干の緊急課題 第3章 経済・社会生活 第2節 経済・社会生活全体を支配する若干の原則 の羅和対訳

2019年12月03日 | 第二バチカン公会議

 

アヴェ・マリア・インマクラータ!

愛する兄弟姉妹の皆様、
第2バチカン公会議公文書の「現代世界憲章」の「第二部 若干の緊急課題 第3章 経済・社会生活 第2節 経済・社会生活全体を支配する若干の原則」の原文を対訳でご紹介します。

Sectio II: De quibusdam principiis totam vitam oeconomicam-socialem regentibus 第2節 経済・社会生活全体を支配する若干の原則
67. De labore eiusque condicionibus atque de otio. 67(労働、労働条件、休暇)
Labor humanus, qui in bonis gignendis ac commutandis vel in servitiis oeconomicis suppeditandis exercetur, ceteris elementis vitae oeconomicae praestat, quippe quae tantum rationem instrumentorum habeant.  物の生産と交換ならびに経済的サービス業に従事する労働者は、単に手段にすぎない他の経済生活の要素にまさっている。
Hic enim labor, sive proprio marte assumatur sive ab alio conducatur, a persona immediate procedit, quae res naturae quasi suo sigillo signat easque suae voluntati submittit. Labore suo, homo ordinarie suam suorumque vitam sustentat, cum fratribus suis coniungitur eisque inservit, germanam caritatem exercere potest atque creationi divinae perficiendae sociam operam praebere. Immo, per laborem Deo oblatum, tenemus hominem ipsi redemptionis operi Iesu Christi consociari, qui praecellentem labori detulit dignitatem, cum in Nazareth propriis manibus operaretur. Exinde oritur pro unoquoque officium fideliter laborandi atque etiam ius ad laborem; societatis vero est, iuxta adiuncta in ea vigentia, pro sua parte cives adiuvare ut sufficientis laboris occasionem invenire possint. Denique ita remunerandus est labor ut homini facultates praebeantur suam suorumque vitam materialem, socialem, culturalem spiritualemque digne excolendi, spectatis uniuscuiusque munere et productivitate necnon officinae condicionibus et bono communi (144).  この労働は自力によるものも、雇用によりものも、直接に人間から出るものである。すなわち、人間は自然物に自分の刻印をしるし、それを自分の意志に従わせる。人間は普通、労働によって自分と家族との生活を維持し、兄弟たちと結ばれ、これに仕える。また労働によって、真実の愛を実践し神の創造の完成に協力することができる。なお、労働を神にささげることによって、人間はイエズス・キリストのあがないのわざ自体に参加する、とわれわれは主張する。主はナザレにおいて、自分の手で労働することによって、労働にすぐれた価値を与えたのである。これらのことから、忠実に労働する義務と労働する権利とが各人に生ずるのである。社会は国民が十分な仕事の機会を見いだすことができるように、社会の具体的状況に応じて、その立場から、国民を助けなければならない。さらに労働の報酬は、各自の任務と生産性、企業の状況と共通善を考慮したうえで、本人とその家族に物質的・社会的・文化的・精神的生活をふさわしく営むことのできる手段を保証するものでなければならない。
Cum navitas oeconomica plerumque consociato hominum labore fiat, iniquum et inhumanum est illam ita componere et ordinare ut quibusvis laborantibus detrimento sit. Saepius autem accidit, etiam nostris diebus, ut opus facientes quodammodo in servitutem proprii operis redigantur. Quod sic dictis legibus oeconomicis nequaquam iustificatur. Universus igitur fructuosi laboris processus necessitatibus personae eiusque vitae vivendi rationibus accommodandus est; imprimis eius vitae domesticae, praesertim quod ad matres familiae spectat, respectu semper habito et sexus et aetatis. Laborantibus praebeatur insuper facultas proprias qualitates personamque suam in ipso laboris exercitio explicandi. Huic exercitio tempus viresque suas debita cum responsabilitate applicantes, tamen ad vitam familiarem, culturalem, socialem et religiosam colendam etiam sufficienti quiete et otio omnes gaudeant. Immo opportunitatem habeant vires ac potentias libere evolvendi, quas fortasse in labore professionali parum excolere valent.  一般に、経済活動は多くの人間の協同によるものであるから、働く人々のだれかの不利になるような経済活動を組織し規制することは不正であり非人間的である。しかし、働く者がある意味で自分の仕事に隷属させられるようなことが、今日においても、しばしば起こっている。このことは、いわゆる経済法則によってけっして正当化されるものではない。それゆえ、生産的労働の全過程を、人間の必要とその生活の要求に適応させなければならない。それはまず第一に過程生活の必要に適応させるべきであって、特に過程の母親立ちに関して、常に性別と年齢を考慮に入れなければならない。そのうえ、労働者が、自分の労働の中に自分の能力と人格を発展させることのできる可能性を持たなければならない。働く者は正しい責任感に基づいて自分の時間と労力を仕事に注ぎ込まなければならないが、過程・文化・社会・宗教生活を営むためにも、十分な休息と余暇が働く者のすべてに与えられなければならない。なお、自分の職業においては十分に使うことができない能力や技能を時通に伸ばす機会を持たなければならない。
68. De participatione in inceptis et in universa rei oeconomicae dispositione, et de conflictibus in labore. 68(企業参加、国際的経済組織への参加、労働争議)
In inceptis oeconomicis personae consociantur, homines scilicet liberi et sui iuris, ad imaginem Dei creati. Ideo, attentis muneribus uniuscuiusque, sive proprietariorum, sive conductorum operis, sive dirigentium, sive operariorum, atque salva necessaria directionis operis unitate, promoveatur, modis apte determinandis, omnium actuosa participatio in inceptorum curatione (145). Cum autem saepius non iam in ipso incepto, sed altius a superioris ordinis institutis de oeconomicis et socialibus condicionibus decernatur, e quibus sors futura laborantium eorumque liberorum pendet, etiam in his statuendis partem habeant, et quidem per seipsos vel per delegatos libere electos.  人間は、(すなわち自由で自主的で神の像にかたどって造られている人間は)結合して得企業をいとなむ。したがって、資本家、経営者、管理者、労働者のそれぞれの職務を考慮し、業務運営上必要な統一を確保したうえで、適切に規定された方法によって、すべての人が企業の経営に積極的に参加することを促進するべきである。労働者とその子供たちの将来を左右する経済的、社会的条件は企業そのものの段階においてではなく、上層の組織によって決定されることが多いから、労働者は自分自身かまたは自由に選出した代表者を通して、この決定にも参加すべきである。
Inter fundamentalia personae humanae iura adnumerandum est ius pro laborantibus consociationes libere condendi, quae eos vere repraesentare et ad vitam oeconomicam recto ordine disponendam conferre possint, necnon ius earum navitatem sine ultionis periculo libere participandi. Per huiusmodi ordinatam participationem, cum progrediente formatione oeconomica et sociali iunctam, in dies augebitur apud omnes proprii muneris onerisque conscientia, qua ipsi eo adducantur ut, secundum capacitates aptitudinesque sibi proprias, totius operis progressionis oeconomicae et socialis necnon universi boni communis procurandi socios se sentiant.  労働者が自由に組合を組織する権利を、基本的人権の中に数えるべきであり、組合は労働者を真実に代表し、経済生活の正しい調整に寄与できるものでなければならない。また報復の危険なしに組合活動に自由に参加する権利を認めなければならない。このような秩序のある参加は、経済的・社会的要請の進歩とともに、自分の職務と仕事に関するすべての人の自覚を強めるであろう。こうして人々は各自がその能力と才能に応じて、経済・社会生活全体の発展と全世界の共通善の実現に参加していることを感じるようになる。
Cum vero conflictus oeconomici-sociales oriuntur, ut ad pacificam eorum solutionem deveniatur enitendum est. Licet autem semper praeprimis ad sincerum inter partes colloquium sit recurrendum, operistitium tamen, et in hodiernis adiunctis, ad propria iura defendenda et ad iusta laborantium quaesita implenda, adiumentum necessarium, etsi ultimum, manere potest. Quamprimum vero viae ad negotiationem et conciliationis colloquium resumendum quaerantur.  経済的・社会的争議が起こったときには、平和的解決に達するよう努力すべきである。まず解決の常道として、双方の間の誠実な話し合いを求めなければならないが、現状においては、ストライキは労働者の権利を守り、その正当な要求を実現するための最後の必要手段として認めることができる。この際にもできるだけ早く交渉再開と話し合いによる妥結への道を探すべきである。
69. De bonorum terrestrium ad universos homines destinatione. 69(地上の財貨は万人のためのものである)
Deus terram cum omnibus quae in ea continentur in usum universorum hominum et populorum destinavit, ita ut bona creata aequa ratione ad omnes affluere debeant, iustitia duce, caritate comite (146). Quaecumque formae proprietatis sint, legitimis institutis populorum accommodatae, secundum diversa atque mutabilia adiuncta, ad hanc bonorum universalem destinationem semper attendendum est. Quapropter homo, illis bonis utens, res exteriores quas legitime possidet non tantum tamquam sibi proprias, sed etiam tamquam communes habere debet, eo sensu ut non sibi tantum sed etiam aliis prodesse queant (147). Ceterum, ius habendi partem bonorum sibi suisque familiis sufficientem omnibus competit. Ita Patres Doctoresque Ecclesiae senserunt, docentes ad pauperes sublevandos homines obligari, et quidem, non tantum ex superfluis (148). Qui autem in extrema necessitate degit, ius habet ut ex aliorum divitiis necessaria sibi procuret (149). Cum tot sint in mundo fame oppressi, Sacrum Concilium omnes sive singulos sive auctoritates urget ut, illius sententiae Patrum memores: Pasce fame morientem, quia si non pavisti occidisti (150), pro uniuscuiusque facultate, bona sua revera communicent et impendant, praesertim illos, sive singulos sive populos, auxiliis muniendo, quibus ipsi sese adiuvare atque evolvere possint.  神は地とそこに含まれるあらゆる物を、すべての人と民族の使用に決定した。したがって被造財は、合いを伴う正義に基づいて、公正にすべての人に豊富に行きわたらなければならない。変動する種々の状況に対応し、国民の正当な制度に適応したものとしての所有の形態が、どのようなものであるにせよ、人は財のこの普遍的指定を常に考慮しなければならない。それゆえ人間は、財の使用に際して、自分が正当に所有している物件を自分のものとしてばかりでなく共同のもの、すなわち、物件は自分のためばかりでなく、他人のためにも役だつようにという意味に考えなければならない。いずれにせよ、すべての人は自分と自分の家族のために十分な量の財産を所有する権利を持っている。教会の教父や博士はこのように考え、貧しい人を助ける義務があること、しかもそれは自分にとって余分なものを与えるだけでは十分でないことを教えた。窮乏の極にある者は自分にとって欠くことのできない必要物を、他人の財産から取得する権利がある。世界には飢えに苦しんでいる人が多いので、公会議はあらゆる人と政府とに呼びかけ、「飢え死にしそうな人に食物を与えなさい。かれに食物を提供しないならば、きみがかれを殺したのだ」と宣言する教父たちのことばを思い起こすよう、そして各自の能力に応じて実際自分の持ち物を分け与え、特に個人や国家がみずからを助け、発展できるような手段を提供するよう迫る。
In societatibus oeconomice minus progressis non raro destinationi communi bonorum ex parte per consuetudines et traditiones communitati proprias satis fit, quibus unicuique membro bona prorsus necessaria praebentur. Vitandum tamen est ne consuetudines quaedam ut omnino immutabiles habeantur, si novis exigentiis huius temporis non iam respondeant; altera vero parte, ne contra honestas consuetudines imprudenter agatur quae, dummodo hodiernis adiunctis apte accommodentur, perutiles esse non desinunt. Similiter in nationibus oeconomice valde progressis, corpus quoddam socialium institutionum, ad cautionem et securitatem spectantium, communem bonorum destinationem pro sua parte ad actum adducere potest. Ulterius promovenda sunt servitia familiaria et socialia, praesertim quae animi cultui atque educationi consulunt. In his omnibus instituendis, invigilandum tamen est ne cives ad quamdam erga societatem inertiam inducantur neve suscepti officii onus reiiciant et servitium repudient.  経済的に低開発の社会において、その社会特有の習慣や伝統によって、財の共同指定が部分的に実行されることもまれでない。こうして必要財は各個人に提供される。しかし、現代の新しい要請にもはや適応しない場合、ある種の習慣を、全然変更できないものと考えることは避けるべきであるが、それと同時に、現代の事情によく順応させれば十分役だつ正しい習慣を、いたずらに破壊すべきではない。同時に、経済的に非常に発達した国においては、保険と保障に関する社会制度の組織が、財の共同指定を部分的に実現することができる。なお、家庭奉仕や社会奉仕、特に文化と教育に寄与するものを促進すべきである。ただし、これらすべてが制定された結果、国民が社会に対して消極的な態度に陥ったり、引き受けた任務の責任を回避したり、奉仕を拒否したりすることがないように、注意しなければならない。..
70. De bonorum collocationibus et de re nummaria. 70(投資と貨幣)
Bonorum collocationes, ex sua parte, tendere debent ad occasiones laboris redditusque sufficientes tam populo hodierno quam futuro procurandos. Quicumque de his collocationibus et vitae oeconomicae ordinatione decernunt - sive singuli, sive coetus, sive auctoritates publicae -, hos fines prae oculis habere tenentur, atque gravem suam obligationem agnoscere ex una parte invigilandi, ut necessariis ad vitam decentem requisitis, sive singulorum sive totius communitatis, provideatur, ex altera parte futura praevidendi et iustum aequilibrium constituendi inter necessitates hodiernae consumptionis, sive individualis sive collectivae, et exigentias collocandi bona pro generatione ventura. Semper etiam prae oculis habeantur urgentes nationum vel regionum oeconomice minus progressarum necessitates. In re autem monetaria caveatur ne propriae nationis necnon aliarum nationum bono offendatur. Provideatur insuper ne oeconomice debiles ex valoris pecuniae immutatione iniuste detrimentum patiantur.  投資は現在と将来の国民に十分な仕事の機会と収入を確保することを目ざすものでなければならない。このような投資と経済生活の計画を決定する人はだれでも、個人も団体も公権も、上述の目的を念頭に置き、自分の重大な責任を自覚すべきである。すなわち、一方では個人にも共同体にも相応な生活に必要なものが提供されるように配慮し、他方では将来を見通して個人および集団の現在の消費の必要と、未来の世代のための投資の必要との間に正しい均衡を見いだすようにしなければならない。なお、低開発国または低開発地域の緊急の必要を常に念頭に置かなければならない。通過の取り扱いに関しては、自国または他国の利益を害することがあってはならない。経済的に貧しい国々が貨幣価値の変動によって不正な損害を受けることがないようにすべきである。
71. De accessione ad proprietatem et dominium privatum bonorum; et de latifundiis. 71(財産取得、私有権、大地主)
Cum proprietas ac aliae in bona exteriora dominii privati formae ad expressionem personae conferant, cum insuper occasionem ei praebeant suum munus in societate et oeconomia exercendi, valde interest ut, sive singolorum sive communitatum, ad quoddam bonorum exteriorum dominium accessio foveatur.  財産所有ならびに物件私有のその他の形態は、人間の自己表示に寄与し、さらに社会と経済において自分の責任を果たす機会を提供する。個人または団体が物件についてある種の支配権を取得できるように奨励することは非常に重要である。
Proprietas privata aut dominium quoddam in bona exteriora spatium plane necessarium ad personalem et familiarem autonomiam unicuique conferunt, et velut libertatis humanae extensio considerari debent. Demum, quia ad munus onusque exercendum stimulos addunt, condicionem quamdam libertatum civilium constituunt (151).  私有財産または物件に対するある種の支配権は、個人と家庭の自律にまったく必要な領域を各自に提供するものであり、人間の自由の延長とも考えるべきである。それは義務と責任を果たすための刺激剤であるから、市民的自由の一条件でもある。
Formae talis dominii vel proprietatis sunt hodie diversae et in dies adhuc magis diversificantur. Omnes autem, non obstantibus fundis socialibus, iuribus et ministeriis a societate procuratis, causa non parvipendenda securitatis manent. Quod non tantum de proprietatibus materialibus dicendum est, sed etiam de immaterialibus bonis, uti sunt capacitates professionales.  このような支配権または所有の形態は今日、種々さまざまであり、それは日増しに複雑化している。今日では、公共の資金や、社会が保証する権利と奉仕が存在するが、これら種々の所有形態は軽視できない保障の源である。このことは物件の所有に関してばかりでなく、専門的能力のような非物質的な財についても言うことができる。
Ius autem privati dominii illi iuri non obstant quod variis formis proprietatum publicarum inest. Translatio quidem bonorum in publicam proprietatem non nisi a competenti auctoritate, iuxta boni communis exigentias et intra eius limites, aequa compensatione oblata, fieri potest. Praeterea, ad publicam auctoritatem pertinet praecavere ne quis privata proprietate contra bonum commune abutatur (152).  私有権は公共所有権の諸形態のもつ権利を妨げるものではない。財貨を公共の所有とすることは、所轄当局により、共通善の要求に基づいて、その限界内で、公正な補償が与えられて行われる場合にだけ可能である。なお公権は私有財産が共通善に反して乱用されないように手配すべきである。
Ipsa autem proprietas privata et indolem socialem natura sua habet, quae in communis destinationis bonorum lege fundatur (153). Qua sociali indole neglecta, proprietas multoties occasio cupiditatum et gravium perturbationum fieri accidit, ita ut ad ipsum ius in discrimen vocandum impugnatoribus praetextus detur.  私有財産自体は、本性上社会的性格を持っている。この社会的性格は財の共通目的の法則に基づくものである。この社会的性格を無視すれば、財産所有はしばしば欲望と大きな無秩序の機会となり、所有権そのものを攻撃する者に口実を与えることになる。
In pluribus regionibus oeconomice minus progressis, magni vel etiam latissimi rustici fundi existunt, mediocriter exculti vel lucri causa sine ulla cultura manentes, dum maior pars populi vel terris caret vel minimis tantum agris gaudet, atque, ex altera parte, incrementum fructificationis agrorum evidenter urgens apparet. Non raro ii qui a dominis ad laborem conducuntur, vel qui partem illorum titulo locationis colunt, nonnisi stipendium vel proventum homine indignum recipiunt, decenti habitatione privantur, necnon a mediatoribus exspoliantur. Omni securitate carentes, sub tali personali famulatu vivunt, ut fere omnis facultas sponte et cum responsabilitate agendi eis tollatur, omnisque promotio in cultu humano et omnis pars in vita sociali et politica illis prohibeantur. Pro variis igitur casibus reformationes necessariae sunt: ut crescant reditus, emendentur condiciones laboris, augeatur securitas in conductione, deturque incitamentum ad sponte operandum; immo ut distribuantur fundi non satis exculti iis qui easdem terras fructuosas reddere valeant. Quo in casu suppeditanda sunt res et media necessaria, praesertim educationis subsidia et iustae ordinationis cooperativae facultates. Quoties autem proprietatis ademptionem bonum commune exegerit, compensatio ex aequitate, omnibus adiunctis perpensis, aestimanda est.  多くの低開発地域において、いいかげんに耕作されていたり、または投機のおもわくから放置されている、広大な、また巨大な農地さえ存在し、一方では、国民の大部分が土地を持たないか、ごく狭い耕地しか所有していない場合がある。しかも他方では農産物の増収が急務であることは明かである。土地所有者に雇用されている人々や小作人として働いている人々の受ける給料または報酬は、人間にふさわしくないほど少額であり、この人々は適当な住宅を持たず、仲介人によって搾取されることもまれではない。この人々は完全に無保障であり、自発的に責任をもって行動する能力をほとんど取り上げられるような個人的従属関係のもとに生活している。そのため、文化的進歩や社会的、政治的生活への参加はまったく禁じられてしまう。したがって、種々の状況に応じて、収入の増加、労働条件の改善、職務保障の増加、自発的労働の奨励をはじめ、開拓能力のある人々に対する未開発地の分配など、種々の改革が必要である。この最後の場合には必要な物と手段、特に教育の援助と協同組合を正しく組織する可能性を提供すべきである。共通善が私有財産の収入を要求するときは、あらゆる事情を考慮したうえで、公正な保障を算出すべきである。
72. De navitate oeconomica-sociali et de Regno Christi. 72(経済・社会活動とキリストの国)
Christiani qui activas partes in hodierna progressione oeconomica-sociali agunt et iustitiam caritatemque propugnant, persuasum sibi habeant se multum ad humanitatis prosperitatem et mundi pacem conferre posse. In his activitatibus sive singuli sive consociati exemplo fulgeant. Acquisitis quidem peritia experientiaque omnino necessariis, inter terrestres navitates rectum ordinem servent, in fidelitate erga Christum Eiusque Evangelium, ita ut integra eorum vita, tam individualis quam socialis, spiritu Beatitudinum, notabiliter paupertatis, imbuatur.  現代の経済・社会発展に積極的に参加し、正義と愛のために戦うキリスト者は、自分たちが人類の繁栄と世界の平和のために大いに貢献できるという確信を持たなければならない。また、自分たちの行動によって、個人としても団体としても、すぐれた模範を示さなければならない。絶対に必要な熟練と経験とを身に付け、キリストとその福音に忠実に仕え、地上的活動において、価値の正しい序列を守り、こうしてその個人的、社会的生活全体に真福八端の精神、特に清貧の精神が行きわたるようにしなければならない。
Quicumque Christo obediens, primum quaerit Regnum Dei, inde validiorem ac puriorem amorem suscipit, ad omnes fratres suos adiuvandos et ad opus iustitiae, inspirante caritate, perficiendum (154).  キリストに従ってまず神の国を求める物は、すべての兄弟を助けるため、また愛のはげましのもとに正義のわざを行うために、いっそう強くいっそう純粋な愛を受ける。

(144) Cf. LEO XIII, Litt. Encycl. Rerum Novarum: ASS 23 (1890-91), pp. 649-662; PIUS XI, Litt. Encycl. Quadragesimo anno: AAS 23 (1931), pp. 200-201; ID., Litt. Encycl. Divini Redemptoris: AAS 29 (1937), p. 92; PIUS XII, Nuntius radiophonicus in pervigilio Natalis Domini 1942: AAS 35 (1943), p. 20; ID., Allocutio 13 iunii 1943: AAS 35 (1943), p. 172; ID., Nuntius radiophonicus operariis Hispaniae datus, 11 martii 1951: AAS 43 (1951), p. 215; IOANNES XXIII, Litt. Encycl. Mater et Magistra: AAS 53 (1961), p. 419.
(145) Cf. IOANNES XXIII, Litt. Encycl. Mater et Magistra: AAS 53 (1961), pp. 408, 424, 427; verbum autem «curatione» desumptum est ex textu latino Litt. Encycl. Quadragesimo anno: AAS 23 (1931), p. 199. Sub aspectu evolutionis quaestionis cf. etiam: PIUS XII, Allocutio 3 iunii 1950: AAS 42 (1950), pp. 485-488; PAULUS VI, Allocutio 8 iunii 1964: AAS 56 (1964), pp. 574-579.
(146)Cf. PIUS XII, Epist. Encycl. Sertum laetitiae: AAS 31 (1939), p. 642; IOANNES XXIII, Allocutio concistorialis: AAS 52 (1960), pp. 5-11; ID., Litt. Encycl. Mater et Magistra: AAS 53 (1961), p. 411.
(147) Cf. S. THOMAS, Summa Theol. II-II, q. 32, a. 5 ad 2; Ibid. q. 66, a. 2: cf. explicationem in LEO XIII, Litt. Encycl. Rerum Novarum: ASS 23 (1890-91), p. 651; cf. etiam PIUS XII, Allocutio 1 iunii 1941: AAS 33 (1941), p. 199; ID., Nuntius radiophonicus natalicius 1954: AAS 47 (1955), p. 27.
(148) Cf. S. BASILIUS, Hom. in illud Lucae «Destruam horrea mea», n. 2: PG 31, 263; LACTANTIUS, Divinarum Institutionum, lib. V, de iustitia: PL 6, 565 B; S. AUGUSTINUS, In Ioann. Ev. tr. 50, n. 6: PL 35, 1760; ID., Enarratio in Ps. CXLVII, 12: PL 37, 1922; S. GREGORIUS M., Homiliae in Ev., hom. 20, 12: PL 76, 1165: ID., Regulae Pastoralis liber, pars III, c. 21: PL 77, 87; S. BONAVENTURA, In III Sent. d. 33, dub. I: ed. Quaracchi III, 728; ID., In IV Sent. d. 15, p. II, a. 2, q. 1: ibid IV, 371 b; Quaest. de superfluo: ms. Assisi, Bibl. comun. 186, ff. 112ª-113ª; S. ALBERTUS M., In III Sent., d. 33, a. 3, sol. 1: ed. Borgnet XXVIII, 611; ID., In IV Sent. d. 15, a. 16: ibid. XXIX, 494-497. Quod autem ad determinationem superflui nostris temporibus: cf. IOANNES XXIII, Nuntius radiotelevisificus 11 sept. 1962: AAS 54 (1962), p. 682: «Dovere di ogni uomo, dovere impellente del cristiano è di considerare il superfluo con la misura delle necessità altrui, e di ben vigilare perché l'amministrazione e la distribuzione dei beni creati venga posta a vantaggio di tutti».
(149) Valet in illo casu antiquum principium: «in extrema necessitate omnia sunt communia, id est communicanda». Alia ex parte pro ratione, extensione et modo quo applicatur principium in textu proposito, praeter modernos probatos auctores: cf. S. THOMAS, Summa Theol. II-II, q. 66, a. 7. Ut patet, pro recta applicatione principii, omnes condiciones moraliter requisitae servandae sunt.
(150) Cf. GRATIANI Decretum, c. 21, dist. LXXXVI: ed. Friedberg I, 302. Istud dictum invenitur iam in PL 54
(151) Cf. LEO XIII, Litt. Encycl. Rerum Novarum: ASS 23 (1890-91), pp. 643-646; PIUS XI, Litt. Encycl. Quadragesimo anno: AAS 23 (1931), p. 191; PIUS XII, Nuntius radiophonicus 1 iunii 1941: AAS 33 (1941), p. 199; ID., Nuntius radiophonicus in pervigilio Natalis Domini 1942: AAS 35 (1943), p. 17; ID., Nuntius radiophonicus 1 sept. 1944: AAS 36 (1944), p. 253; IOANNES XXIII, Litt. Encycl. Mater et Magistra: AAS 53 (1961), pp. 428-429.
(152) Cf. PIUS XI, Litt. Encycl. Quadragesimo anno: AAS 23 (1931), p. 214; IOANNES XXIII, Litt. Encycl. Mater et Magistra: AAS 53 (1961), p. 429.
(153) Cf. PIUS XII, Nuntius Radiophonicus Pent. 1941: AAS 44 (1941), p. 199; IOANNES XXIII, Litt. Encycl. Mater et Magistra: AAS 53 (1961 ), p. 430.
(154) Pro recto usu bonorum iuxta doctrinam Novi Testamenti cf. Lc. 3, 11; 10, 30 ss.; 11, 41; I Pt. 5, 3; Mc. 8,36; 12, 29-31; Iac. 5, 1-6; I Tim. 6, 8; Eph. 4, 28; 2 Cor. 8, 13 ss.; I Io. 3, 17-18.


コメント   この記事についてブログを書く
« 「現代世界憲章」第二部 若... | トップ | 「現代世界憲章」第二部 若... »
最近の画像もっと見る

コメントを投稿

ブログ作成者から承認されるまでコメントは反映されません。